De Admirandis, Pag. 495
 
Vanini, De Admirandis

/p. 495/ nullum ibi solatium, nullam redemptionem

inveniet. Alex. – O utinam in adolescentiae

limine has rationes excepissem! I. C. Alex. – Praeterita

mala ne cogites, futura ne cures, praesentia

fugias. Alex. – Ah! Ah! I. C. – Liberaliter suspiras? Alex. –

Illius versiculi recordor:

Perduto è tutto il tempo

Che in amar non si spende.

I. C. – Eia! quoniam inclinato iam die ad vesperum

perducta est disputatio, (cuius singula verba

divino Romanae Ecclesiae oraculo, infallibilis

cuius interpres a Spiritu Sancto modo constitutus

est Paulus V, serenissimae Burghesiae

familiae soboles, subiecta esse volumus, ita ut

pro non dictis habeantur, si quae forsitan sunt –

quod vix crediderim – quae illius placitis ad amussim

non consentiant) laxemus paulisper animos

et a severitate ad hilaritatem risumque

traducamus. Heus, pueri, lusorias tabellas huc

afferte. Sed quid laetus obmurmuras? Tars. –

Ovidij[6] versus canebam:

Parva sit ut ternis instructa tabella lapillis

In qua vicisse est continuasse suos.

Alex. – O faustum et felicem hunc diem!

Tars. – Plaudamus igitur. Alex. – Plaudite.

Finis.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum